Evangelium Secundum Marcum*

Caput 3: Versus 2

Et observabant.BEDA.Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant.Licet sabbatis benefacere.ID.Arguit, quod legis praecepta prava interpretatione violant, aestimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem praeposuit de ove, et conclusit quodlicet sabbato benefacere.Animam.ID.Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod haec manus sanatio animae salutem significat.Perdere.ID.Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit.
(* Traductions européennes)